- BAUBELLA
- BAUBELLAapud Rogerum Hovedernum in Ricardo I. Tres partes thesauri sui et omnia baubella sua divisit Othoni nepoti suo, Regi Alamannorum: sunt res pretiosae, veluti gemmae, uniones et alia huiusmodi, quae Galli vulgo Babioles, alias ioyaux appellarit. Italis Bambola vitrum speculi est, fortassis etiam speculum ipsum: Specula vero esse in mundo muliebri notum, unde forte Galli suum Babiole hauserunt. Baciballum eâdem notione occurrit in Fragmento Petronii de Cena Trimalcionis, Noveratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum baciballum. Galli dicerent, un beau biioux. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra Bucca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.